John 16:27
ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. + 16.27 Ipse enim. Amat nos Pater quia amamus Filium, cum a Patre et Filio accepimus ut amemus Patrem et Filium: data charitate per Spiritum, quem et ipsum amamus cum Patre et Filio, prior amans facit in nobis quod ametur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
Cross References
Zephaniah 3:17Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.
John 3:13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. + 3.13 Nisi qui descendit. Hoc pertinet ad secundam nativitatem in spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo nascitur ex spiritu, nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis, dat nobis certitudinem ascendendi, cum filii hominum simus.
John 8:42Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. + 8.42 Dixit ergo. Sicut præostendit de Abraham, ita nunc ostendit Deum non patrem eis esse eorum, quia non cognoscunt Filium quem misit nec eum diligunt. Ego enim. Processio ex Patre æterna est, in qua est Filius unigenitus Patri æqualis; venit homo factus, in quo frater hominibus.
John 14:23Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus; + 14.23 Ad eum veniemus. Venit Deus ad hominem, dum homo venit ad Deum. Venit homo credendo, obediendo, intuendo, capiendo; Deus venit subveniendo, illuminando, implendo. Et mansionem, etc. Charitas facit habitare in domo in qua Pater et Filius facit mansionem, unde et dabit manifestationem de qua ille quæsierat.
John 17:7Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt: + 17.7 Cognoverunt. Ne putaretur cognitio jam facta per speciem, addit: Crediderunt vere; non eo modo quo cum dixit: Modo creditis, venit hora ut dispergamini. Sed nec adhuc tales erant, sed prænuntiat quales sint futuri accepto Spiritu, sine quo nec servaverunt sermonem quem dixerat.
John 17:25Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.