The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 13 › John 13:1

John 13:1

Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. + 13.1 Ut transeat. Interpretatur nobis evangelista nomen paschæ, id est transitus et significationem, quia sicut illi de Ægypto, sic Christus de mundo. Sic et nos, sanguine Agni insigniti, de vitiis ad virtutes, de mundo ad cœlum. In finem dilexit. In finem, id est in Christum qui est finis consummans, id est, ut ejus dilectione transeant quo ipse transit. Vel in finem, id est in mortem, non quod morte terminetur ejus dilectio, sed in tantum dilexit quod usque ad mortem dilectio eum perduxit, in quo exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now before the feast of the passover, when Jesus knew that his hour was come that he should depart out of this world unto the Father, having loved his own which were in the world, he loved them unto the end.

In Context

2Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: + 13.2 Et cœna facta. Cœna significat passionem. Sicut enim post cœnam non fit prandium, sic et Christus postquam semel passus est, non iterum patitur. Surgit a cœna, post passionem ponit vestimenta, secundum priorem infirmitatem linteo præcinxit se, eadem carne jam immortali, mittit aquam in pelvim, id est gratiam baptismi, lavat pedes et tergit a peccatis in baptismo, accepit vestimenta, id est Judæos in fine sæculi, quos prius excæcatos deposuit.

Read all of John 13

Cross References

Jeremiah 31:3Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans. + 31.3 Longe Dominus apparuit. Quia offenderat Dominum Isræl, etc., usque ad non merito salvatus est.

Matthew 26:45Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

Mark 14:1Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. + 14.1 Erat autem pascha. HIER. Pascha, transitus interpretatur, phase vero immolatio, etc., usque ad et armati virtute comedamus dicentes: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus Matth. 26.. BEDA. Pascha, quod Hebraice phase, a transitu, non a passione, etc., usque ad iter scilicet admonet subire virtutum. Et quærebant summi sacerdotes. HIER. A principibus egressa est iniquitas, qui templum parare, et vasa, et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.

Luke 13:32Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. + 13.32 Dicite vulpi, etc. Vulpis animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Hæc omnia hæreticis (quorum typum tenet Herodes) congruunt, qui Christum, id est humilitatem Christianæ fidei, in credentibus conantur exstinguere. Ecce ejicio dæmonia, etc. Quasi diceret: Nec Herodes, nec hæretici quorum ipse figura est, poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem ejicere dæmonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant; et perficere sanitates, ut secundum mea præcepta vivant; postea consummor in meo corpore, quod est Ecclesia, quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam.

Luke 22:53Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.

John 7:6Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. + 7.6 Tempus. Ideo non est nunc tempus meum, sed vestrum, quia non sum amator mundi ut vos, sed accusator, et ideo non audit vos mundus suos falsos testes, qui dicitis bona mala et mala bona.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 13:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
John 13John 13:2 →