The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 17 › John 17:13

John 17:13

Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And now come I to thee; and these things I speak in the world, that they might have my joy fulfilled in themselves.

In Context

12Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. + 17.12 Cum essem. Non debemus intelligere, quod Pater et Filius alternatim servent quasi alter post alterum. Simul enim servant Pater et Filius et Spiritus sanctus qui est unus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi ad nos descendat. Cum ita loquitur, intelligamus distinguere personas, non separare naturam. Gaudium quod supra expressit, ut sint unum sicut et [.....] hæc est pax illa et beatitudo in futuro sæculo, propter quam omnia fiunt, propter quam se esse locutum dicit in mundo.

14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.

Read all of John 17

Cross References

Psalms 43:4Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. + 43.4 Sed dextera tua. AUG. Id est, bonus successus, quem eis dedisti. Et brachium tuum, etc. Ibid. Id est, fortitudo; et illuminatio, id est, sapiens consilium: quod totum fecisti ex benevolentia tua. 1

John 3:29Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. + 3.29 Hoc ergo gaudium. In hoc gaudium meum est plenum, quod factus sum amicus sponsi, et quia sto et gaudeo.

John 15:11Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. + 15.11 Ut gaudium. Gaudium Dei de nobis qui præscivit et prædestinavit semper est plenum, in nobis incipit ex fide, crescit imo et perficietur in resurrectione.

John 16:33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

Romans 14:17Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: + 14.17 Non est enim regnum Dei esca et potus. Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum vel quantum pro congruentia hominum et personæ suæ et pro valetudinis suæ necessitate quis capiat, sed quam facile et læto animo careat his, cum his vel oportet vel necesse est carere. Gaudium in Spiritu sancto. Qui enim, etc. Non utique in epulis, ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace; sicut in disceptatione ira, ubi non est spiritus, quia in solis pacificis est; cujus etiam gratia hæc tria sunt in aliquo: justitia, pax et gaudium, quæ in istis Romanis non erant

Hebrews 12:2aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. + 12.2 Qui proposito sibi gaudio, etc. Sic nos proposito nobis æterno gaudio, posthabita confusione, debemus currere; vel, proposito sibi gaudio temporalis regni, quando voluerunt eum turbæ rapere ut facerent regem, et noluit, quia erat via humilitatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 17:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 17:12John 17John 17:14 →