John 18:10
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
Cross References
Mark 14:30Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. + 14.30 Bis gallus vocem. BEDA. Alii simpliciter: Priusquam gallus cantet, ter me negabis, etc., usque ad sicut et illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam mœchatus est eam Matth. 5.. HIER. Gallus cantat: Petrus negat ter, etc., usque ad et trinæ negationis sordes lavit lacrymis.
Luke 22:33Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. + 22.33 Qui dixit ei, etc. Quia Dominus dixerat se pro Petro orasse, conscius ille præsentis affectus et ferventis fidei, sed nescius casus futuri, non credit se ab eo posse deficere. Sed ille qui novit quid sit in homine, ne quis de suo statu incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, sicut Deus modum, tempus, numerum negationis ejus prædicit, et sicut misericors auxilium suæ defensionis promittit.
John 18:26Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo?