The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 22 › Luke 22:33

Luke 22:33

Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. + 22.33 Qui dixit ei, etc. Quia Dominus dixerat se pro Petro orasse, conscius ille præsentis affectus et ferventis fidei, sed nescius casus futuri, non credit se ab eo posse deficere. Sed ille qui novit quid sit in homine, ne quis de suo statu incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, sicut Deus modum, tempus, numerum negationis ejus prædicit, et sicut misericors auxilium suæ defensionis promittit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto him, Lord, I am ready to go with thee, both into prison, and to death.

In Context

32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. + 22.32 Ego autem rogavi. Non ut tenteris, sed ne deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum pœnitendo resurgas. Utile est enim sanctis et tentationibus examinari, ut vel tentati quam fortes fuerint appareat, vel cognita per tentationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probati fuerint accipiant coronam vitæ.

34At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:

Read all of Luke 22

Cross References

Proverbs 28:26Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

Jeremiah 17:9Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud?

Matthew 26:33Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. + 26.33 Etsi omnes. Non est mendacium nec temeritas, sed fides et ardens dilectio, intantum ut imbecillitatem suam et fidem verborum Dei non contueretur.

Mark 14:29Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. + 14.29 Petrus autem. ID. Avis sine pennis in altum volare nititur: sed corpus aggravat animam ut, timore humanæ mortis, timor Domini superetur.

Mark 14:37Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? + 14.37 Et ait Petro, etc. Qui dixerat: Et si oporteat me mori tecum, non te negabo: etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego Matth. 26.; nunc tristitiæ magnitudine somnium vincere non potest.

John 13:36Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. + 13.36 Domine, quo, etc. Audito, quo ego vado, et intellecta via qua sequi potest, id est dilectione, dicit Petrus ut sequi paratus. Et quia hunc ejus animum novit Dominus, dixit non modo eum posse, in quo non abstulit spem futuri, sed confirmavit. Sequeris autem postea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 22:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 22:32Luke 22Luke 22:34 →