The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 18 › John 18:11

John 18:11

Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? + 18.11 Mitte. Acsi diceret: Quiescat vindicta. Aliter: Converte gladium in locum suum, id est verbum prædicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum ostium apertum et ingens inveniatur. Aliter, postquam plenitudo subintraverit, dicit Petro, per quem totus ordo prædicatorum designatur: Mitte verbum prædicationis ad Isræl. Omnes enim qui gladium acceperint gladio peribunt Matth. 26.. Quo gladio? Illo qui igneus vertitur ante paradisum: et gladio spiritus, qui in Dei scribitur armatura.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said Jesus unto Peter, Put up thy sword into the sheath: the cup which my Father hath given me, shall I not drink it?

In Context

10Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.

12Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. + 18.12 Cohors autem. Mos erat Judæis, ut quem morte dignum judicarent vinctum præsidi traderent.

Read all of John 18

Cross References

Ezekiel 23:31In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.

Matthew 26:39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. + 26.39 Si possibile est. Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judæi, qui excusationem ignorantiæ non habent, non occidant; unde ait: iste, id est populi Judæorum non simpliciter calix: Si possibile est, ut sine interitu Judæorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excæcandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas. Non sicut ego volo. AUG. Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: Esurivi et dedistis mihi manducare. Et quid me persequeris? Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam. AMBR. Hominem quem veritate corporis demonstrabat, æquabat affectu, ut diceret: Sed non sicut ego volo, sed sicut tu. Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem prædico.

Mark 10:38Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? + 10.38 Aut baptismo. Idem quod calix. Unde alibi de passione sua dicit: Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur.

Luke 12:30hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. + 12.30 Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum, ideo hæc omnia adjicientur vobis, etiam non quærentibus, ut nec in præsenti nec in futuro desit aliqua gratia fidelibus, quibus si hæc subtrahuntur, ad probationem est, si dantur ad gratiarum actionem, quia omnia cooperantur in bonum bonis.

John 11:41Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.

John 15:10Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 18:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 18:10John 18John 18:12 →