John 18:40
Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. + 18.40 Erat autem Barabbas latro. Id est filius magistri, id est diaboli, qui latroni in suo scelere Judæis in perfidia magister fuit. Vel Barabbas, id est filius patris, id est diaboli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then cried they all again, saying, Not this man, but Barabbas. Now Barabbas was a robber.
In Context
Cross References
Matthew 27:26Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. + 27.26 Tunc dimisit illis Barabbam. Barabbas latro seditiosus et homicidiorum auctor, dimissus est populo Judæorum. ISID. Diabolus qui jam olim ob superbiam a patria lucis expulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus. Et ideo Judæi pacem habere non possunt, quia seditionum principem eligere maluerunt. Vel Barabbas typum gerebat Antichristi. Jesum vero flagellatum. Ideo credendus est Pilatus Jesum flagellasse et militibus ad illudendum dedisse, ut satiati pœnis ejus et opprobriis, Judæi ejus mortem ultra non sitirent. Jesum vero. Serviens Romanis legibus, quæ crucifigendos prius jubent flagellari.
Mark 15:15Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. + 15.15 Barabbam, et tradidit, etc. HIER. Hi sunt duo hirci, unus apompeius, id est emissarius, cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur. Alter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur, pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartara præcipitatur. Jesum flagellis. Ut nos flagellis liberaret; unde: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo Psal. 90.: cum prius diceretur: Multa flagella peccatoris Psal. 31.. BEDA. Jesum flagellis cæsum. Cæsus est ab ipso Pilato, unde Joannes: Apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit: et post subjunxit: Et milites plectentes coronam de spinis Joan. 19., etc. Et militibus illudendum præbuit. Quod ideo fecit, ut ejus pœnis et opprobriis saturati ultra mortem non sitirent.
Luke 23:25Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum. + 23.25 Dimisit autem, etc. Auctor seditionis et homicidiorum Judæis dimittitur, id est diabolus, qui ob culpam a lucis patria depulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus, et ideo pacem habere non possunt, quia pacis auctorem non elegerunt.