John 19:31
Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
32Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
Cross References
Exodus 12:16Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
Deuteronomy 21:22Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo: + 21.22 Appensus. Cruciatum ejus vidente populo, unde: Peccantes coram omnibus argue, ut cæteri metum habeant II Tim. 5..
Joshua 10:26Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum.
Micah 3:3qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ?
Mark 15:42Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), + 15.42 Et cum jam sero esset, etc. ID. Græce, præparatio Latine. Hoc nomine Judæi inter Græcos morantes sextam sabbati appellabant, quia in eo quæ sabbato erant necessaria præparabant secundum quod, etc., usque ad donec octava veniente ætate et ipsa corpora resurrectione glorificata cum animabus simul incorruptionem æternæ hæreditatis accipiant.
John 19:14Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. + 19.14 Erat autem parasceve. AUG. Parasceve quod interpretatur præparatio, etc., usque ad et eadem est sexta præparationis.