John 19:14
Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. + 19.14 Erat autem parasceve. AUG. Parasceve quod interpretatur præparatio, etc., usque ad et eadem est sexta præparationis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 27:62Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,
Mark 15:33Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. + 15.33 Et facta hora sexta. BEDA. Notandum quod hora sexta, id est sole recessuro a centro mundi, crucifixus sit, et diluculo, oriente sole resurrexit, etc., usque ad et qua hora primus Adam peccando mundo mortem intulit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret. Tenebræ. HIER. Hic adest Nœ inebriatus ac nudatus cœlo ac terra ebrioso pallio tectus, et ab homine irrisus hic stillavit de ligno sanguis.
Luke 23:54Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. + 23.54 Et dies erat, etc. Sexta die factus homo, sabbato quievit Deus. Sexta ergo crucifixus præparationis implet arcanum. Sabbato sepulcro quiescens, resurrectionis exspectat eventum. Sic nos in sexta mundi ætate debemus pati pro Domino. In septima, id est, quando morimur, corpus in tumulo, anima cum Domino post opera manet in quiete, donec in octava resurgant corpora.
John 19:5(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo. + 19.5 Et dicit eis. Hic apparet non ignorante Pilato hæc a militibus esse facta, sive jusserit, sive permiserit, ut satiatis Judæis hæc sufficerent, sed magis inardescunt et clamant: Crucifige, crucifige.
John 19:31Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.