John 19:41
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
42Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.
Cross References
2 Kings 23:30Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terræ Joachaz filium Josiæ: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo. + 23.30 Joachaz filium Josiæ. ID. Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, parvo tempore regnavit, nam Nechao vinxit eum, eo quod populus contra suam voluntatem constituisset eum regem, et duxit illum in Ægyptum. ID. Joachaz retentus significat malos doctores, quos populus terræ, scilicet terrenæ cupuditati dediti, consentientes vitiis suis prælatos eligunt, quos Pharao in Rebla vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda prælatorum, sicque in spiritualis Ægypti vinctos catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum.
Matthew 27:60et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. + 27.60 In monumento suo novo. Quia si in monumento, ubi alius positus esset, poneretur, alius fortasse resurrexisse fingeretur. In petra, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur.
Luke 23:53et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. + 23.53 Syndone. Ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui nec mortui carere possunt divitiis. Mystice: In syndone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscipit. Hinc etiam mos Ecclesiæ habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur. Et posuit eum. Bene ergo Christus in monumento justi conditur, ut habeat Filius hominis ubi reclinet caput, et justitiæ habitatione quiescat. Bene novo, ut in novitate vitæ qui Christum suscipit ambulet. Non sepelit Christum, nisi qui credit in Christum. In monumento exciso. Solus Dominus tumulo includitur, ut sepultura illius et resurrectio a nostræ fragilitate naturæ dissimilis monstretur. Sepultus est, sed quandiu voluit: resurrexit, sed quando voluit. In quo nondum. Si in monumento ubi alius positus fuisset, poneretur, alius resurrexisse fingeretur. In petra exciso, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, fossis tumuli fundamentis, furto ablatus diceretur.