John 2:11
Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. + 2.11 Hoc fecit. HIER. In initio signorum quæ mortalis mortalibus erat daturus, aquam vertit in vinum, sicut jam immortalis discipulis aperuit sensum, ut in lege et prophetis intelligerent Christum, ita carnales mentes prius sapore sapientiæ imbuit, postea resuscitatos majori gloria completurus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 7:19Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
Psalms 72:19Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. 1
Ecclesiastes 9:7Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua.
Malachi 2:2Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
John 1:17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. + 1.17 Per Moysen. Per Moysen servum prænuntiatio, per Dominum Jesum salutis impletio.
John 2:23Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. + 2.23 Cum autem. Conventus adibat, ut verbis et signis plures converteret. Et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem, sed tamen ita, ut possent postea in passione ejus scandalizari, et quia nondum erant renati ex aqua et spiritu, non erant digni quibus se crederet Jesus, et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Hæc fides convenit catechumenis, qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus, qui credens dicit eum a Deo venisse, propter signa quæ viderat, sed nondum renatus erat, et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus cœlesti lumine.