John 2:23
Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. + 2.23 Cum autem. Conventus adibat, ut verbis et signis plures converteret. Et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem, sed tamen ita, ut possent postea in passione ejus scandalizari, et quia nondum erant renati ex aqua et spiritu, non erant digni quibus se crederet Jesus, et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Hæc fides convenit catechumenis, qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus, qui credens dicit eum a Deo venisse, propter signa quæ viderat, sed nondum renatus erat, et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus cœlesti lumine.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
Cross References
Mark 4:16Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:
John 2:13Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam: + 2.13 Et prope erat Pascha. Pascha agimus, dum a vitiis ad virtutes transimus. Ad hoc Jesus venit dum Ecclesiam quotidie visitat, et actus cujusque considerat, et eos ejicit qui inter sanctos, vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Per boves qui arant, prædicatores doctrinæ cœlestis significantur, hos vendunt qui non amore Dei, sed pro quæstu temporali prædicant. Oves innocentes sua vellera vestiendis præbent, per has signantur opera munditiæ et pietatis, quæ venduntur, dum pro humana laude geruntur. Spiritus ut columba apparuit, unde per columbam spiritus accipitur, quam vendunt Simoniaci. Nummos dant mutuo in Ecclesia, qui non simulate cœlestibus, sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes ejiciuntur de parte sortis sanctorum, qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt, et funiculis peccatorum modo flagellantur ad correctionem; qui, si incorrecti permanserint, in fine ligabuntur. Oves quoque et boves ejicit, quia talium vitam et doctrinam ostendit reprobam. Et mensas subvertit, quia in fine ipsæ res quas dilexerunt, destruuntur. Et ascendit. Si ipse qui dedit decreta Dei, custodit, docet quanta cura hominibus debet esse vacare orationibus et Dei solemnitatibus. Bis legitur ad Pascha ascendisse. Semel primo anno prædicationis, nondum incarcerato Joanne, unde hic agitur. Secundo cum ad passionem iret, et in utroque vendentes ejecit de templo.
John 6:14Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. + 6.14 Illi ergo homines cum vidissent quod, etc. Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus: Hic est Verbum, sine quo non est propheta vel angelus.
John 8:30Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. + 8.30 Multi crediderunt in eum. Fides est credere quod non vides, veritas est videre quod credidisti. Non cognoscimus ut credamus, sed credimus ut cognoscamus: ideo Christus homo in terra fidem jacit, post se videndum dabit, quod est merces fidei.
Galatians 5:6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. + 5.6 Nam in Christo. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo Sed fides. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. Nam et dæmones credunt et contremiscunt Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.
James 2:19Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. + 2.19 Tu credis, etc. Probavit eos qui opera non habent veram fidem non habere; nunc cujusmodi fidem habeant, patefacit, ne illam talem fidem magnifaciant. Et dæmones credunt, et contremiscunt. BED. Scriptum est, etc., usque ad dæmonibus tardiores et proterviores sunt existimandi.