John 2:5
Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
His mother saith unto the servants, Whatsoever he saith unto you, do it.
In Context
Cross References
Genesis 6:22Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.
Ruth 3:6Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus.
Luke 5:5Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. + 5.5 In verbo, etc. BEDA. Nisi verbo gratiæ laxata fuerint instrumenta disputationum, etc., usque ad etiam inter persequentium scandala.
John 15:14Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
Hebrews 5:9et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, + 5.9 Omnibus obtemperantibus. Tantum valet passio, ut omnibus sufficiat ad salutem, quæ salus bene potest esse per eum, quia ipse est appellatus, etc. Factus est causa salutis, non cujuslibet, sed æternæ; nec paucis, sed omnibus; hac tamen conditione, ut obtemperent ei. Non enim aliter salutem consequi poterunt. Et bene potest ipse causa salutis esse cæteris, quoniam appellatus est a Deo pontifex, sicut et ipse suis operibus realiter ostendit se talem esse. Nam quia pontificis officium implevit, atque Patri fuit in omnibus obediens, et in seipso pervenit ad tantum bonorum omnium consummationem, ut sufficeret etiam ad aliorum salutem, idcirco appellatus a Deo est pontifex, et hoc, juxta ordinem Melchisedech, scilicet, ut omnis ordo divinitatis in eo consideretur, qui considerari potuit in Melchisedech.