John 20:29
Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. + 20.29 Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Non ait tetigisti, sed vidisti: quia visus quodam modo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere; sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo credit. Beati. Commendat fidem gentium, sed præterito utitur, ut qui quod erat futurum, in sua prædestinatione noverat jam factum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 4:48Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. + 4.48 Nisi signa. In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judæorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quæ solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judæis durabit. Et prodigia. Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia præfigurat aliquod remotum et futurum.
2 Corinthians 5:7(per fidem enim ambulamus, et non per speciem):
Hebrews 11:27Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. + 11.27 Non veritus. Quod prius fugerat in terram Madian, non fuit metus, sed fides; eo quod credebat a Deo liberari. Noluit ibi manere, ne esset causa jactantiæ, si in apertum periculum se præcipitaret, et tentaret Deum, quod diabolicum est. Sancti enim, quandiu habent quid faciant, non debent tentare Deum, ut et Dominus locum dedit Judæis, qui et suis præcepit: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10..
1 Peter 1:8quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata: