The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 20 › John 20:28

John 20:28

Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. + 20.28 Respondit. Videbat et tangebat hominem, et super hoc Deum credebat jam remota dubitatione, et confitebatur quem non videbat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Thomas answered and said unto him, My Lord and my God.

In Context

27Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.

29Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. + 20.29 Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Non ait tetigisti, sed vidisti: quia visus quodam modo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere; sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo credit. Beati. Commendat fidem gentium, sed præterito utitur, ut qui quod erat futurum, in sua prædestinatione noverat jam factum.

Read all of John 20

Cross References

Psalms 45:11Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. + 45.11 Vacate. Ibid. Si combusta sunt arma, vacate, non habentes unde pugnetis. 1

Psalms 118:24Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ. 1

Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.

Isaiah 40:9Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: + 40.9 Sion. ID. Per Sion et Jerusalem, apostolos et alios doctores intelligit, quos admonet ut quæ a Domino acceperunt prædicent, et culmina virtutum ascendentes, verbo et exemplo doceant.

Malachi 3:1Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.

Luke 24:52Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 20:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 20:27John 20John 20:29 →