John 4:48
Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. + 4.48 Nisi signa. In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judæorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quæ solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judæis durabit. Et prodigia. Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia præfigurat aliquod remotum et futurum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then said Jesus unto him, Except ye see signs and wonders, ye will not believe.
In Context
Cross References
Numbers 14:11Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis?
Daniel 6:27Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in cælo et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.
Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.
Mark 13:22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
Luke 16:31Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. + 16.31 Si Moysen. Qui verba legis despiciunt, Redemptoris præcepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto hæc difficilius implebunt, et cujus dicta implere renuunt, ei procul dubio credere recusant.
John 4:41Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.