John 20:7
et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. + 20.7 Separatur. Quia sacramenta Divinitatis incomprehensibilia a nostræ infirmitatis cognitione remota sunt. In involuto, nec finis nec initium aspicitur. Sic celsitudo Divinitatis nec cœpit esse, nec desinit. In unum locum. Quia in scissura mentium Deus non est, sed in unitate. Vel, sudarium capitis passio Christi, cujus sacramenta infidelibus sunt occultata seorsum, quia longe a nostra, quia ille sponte et sine culpa passus, nos inviti cum culpa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
8Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
Cross References
John 11:44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. + 11.44 Et statim prodiit. Dum peccator contemnit, sepultus jacet; quando pœnitet, surgit; quando confitetur, prodit, quasi de occultis exeundo manifestus. Solvite eum. Christus per se vivificat intus, ministris tribuit potestatem solvendi.