John 20:8
Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then went in also that other disciple, which came first to the sepulchre, and he saw, and believed.
In Context
Cross References
John 20:4Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. + 20.4 Currebant autem. Joannes significat Synagogam, quæ prior venit ad monumentum sed non intravit, quia prophetias de incarnatione et passione audivit, sed et mortuum credere noluit. Petrus Ecclesiam, quæ cognovit carne mortuum, viventem credidit Deum, post quem et in Judæa in fine intrabit.
John 20:29Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. + 20.29 Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Non ait tetigisti, sed vidisti: quia visus quodam modo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere; sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo credit. Beati. Commendat fidem gentium, sed præterito utitur, ut qui quod erat futurum, in sua prædestinatione noverat jam factum.