John 21:19
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. + 21.19 Et cum hoc dixisset. His dictis, cœpit Jesus abire, et nondum intellecto quod audivit, Sequere me, cœpit Petrus incessu pedum sequi, secutus est et Joannes qui sciebat se diligi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 14:24Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam.
Matthew 10:38Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. + 10.38 Et qui non accipit, etc. Crux duobus modis portatur, etc., usque ad amor Christi ostendatur. Et sequitur me. Aliquis enim carnem macerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpæ faveat: Hic crucem ferre videtur, sed Dominum non sequitur.
Matthew 19:28Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. + 19.28 In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.
Luke 9:22dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
John 12:33(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
John 18:32Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.