The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 21 › John 21:20

John 21:20

Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? + 21.20 Quem diligebat Jesus. Diligebat et alios, sed familiarius istum donavit potiore dulcedine sui amoris, quia virgo electus ab ipso virgo permansit, unde et matrem ei commendavit. AUG. Tacito nomine discernitur Joannes a cæteris, etc., usque ad qui virgo est Joannes convenit futuræ vitæ, ubi neque nubent neque nubentur. Super pectus. In pectore Jesu sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi, super quod recubuit quem majori cæteris sapientiæ et scientiæ singularis munere donat, in quo figurabatur quanta arcana divinitate præ cæteris esset scripturus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Peter, turning about, seeth the disciple whom Jesus loved following; which also leaned on his breast at supper, and said, Lord, which is he that betrayeth thee?

In Context

19Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. + 21.19 Et cum hoc dixisset. His dictis, cœpit Jesus abire, et nondum intellecto quod audivit, Sequere me, cœpit Petrus incessu pedum sequi, secutus est et Joannes qui sciebat se diligi.

21Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid? + 21.21 Domine, hic autem quid? Quia audierat Petrus se crucifigendum, voluit etiam fratris cognoscere exitum.

Read all of John 21

Cross References

John 20:2Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.

John 21:24Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus. + 21.24 Hic est, etc. Hic aperte suam designat personam ex officio, quod noluit designare ex vocabulo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 21:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 21:19John 21John 21:21 →