The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 19 › Matthew 19:28

Matthew 19:28

Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. + 19.28 In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus said unto them, Verily I say unto you, That ye which have followed me, in the regeneration when the Son of man shall sit in the throne of his glory, ye also shall sit upon twelve thrones, judging the twelve tribes of Israel.

In Context

27Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?

29Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. + 19.29 Centuplum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam æternam Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi Luc. 15., etc.

Read all of Matthew 19

Cross References

Exodus 24:4Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.

Leviticus 24:5Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas: + 24.5 Accipies quoque. BEDA, lib. I de Tabernac., cap. 7, tom. 2. Duodecim panes in mensa tabernaculi, etc., usque ad ut per labores et opera bona vitæ temporalis ad eam properemus. Coques ex ea duodecim. ORIG., hom. 13 in Exod. Sermo Domini panis est, sed multiformis, etc., usque ad panis super mensam ponitur mundam, scilicet super mentem sanctam et puram.

1 Kings 18:31Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israël erit nomen tuum.

Ezra 6:17Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim, juxta numerum tribuum Israël. + 6.17 Et obtulerunt. Offerunt in dedicatione hostias, cum pro errantium conversione Deo gratias agunt, cum multi conspecta devotione eorum ad majora se virtutum opera accingunt, ne sint segniores eis in operando, quibus innocentiores fuerunt minus peccando. Multi etiam qui in fide præcesserunt, ferventiora novitiorum studia æmulantur. Hircos caprarum. Hirci in hac vita offeruntur pro peccato, cum electi Deo supplicant, ut liberentur a peccatis: offeruntur in futuro, cum gratias agunt qui liberati sunt, ideoque misericordias Domini in æternum cantabunt Psal. 88.; quia semper miseros se fuisse et dono ejus liberatos esse memorabunt. Pro peccato. Pro peccato etiam totius Isræl offerunt, quia oportet sic eos qui nobiscum sunt, bonis favere; sic illorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statu totius Ecclesiæ Dominum deprecemur. Unde in oratione Dominica nemo sibi specialiter aliquid petit, sed omnibus qui eumdem Patrem habent in cœlis. Item, ædificato templo, dedicatio sequitur, cum completa in fine sæculi summa electorum perveniet ad gratiam cœlestium præmiorum, in qua hostiæ offeruntur: de quibus eadem domus, id est Ecclesia, post captivitatem mortalis ærumnæ reædificata per gloriam immortalitatis dicit: Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis Psal. 115.. Et quia offeruntur non solum pro donis virtutum, sed et pro mundanis sordibus vitiorum: bene post vitulos, arietes et agnos hirci pro peccato totius Isræl offeruntur: gratia enim de qua virtutum beneficia confert, etiam scelera aufert. Nec in domo Dei habet Pelagius locum, qui se suosque persuadebat libertate arbitrii vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis.

Isaiah 66:22Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. + 66.22 Quia sicut cœli. Quasi: Sicut hæc innovata in æternum manebunt immobilia, sic semen vestrum, o apostoli, innovatum, ab omni corruptione carnis in æternum mecum regnabit. Quia sicut, etc. HIER. Hæc usque ad finem libri pertinent ad diem judicii.

Matthew 20:21Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. + 20.21 Dic ut, etc. Bonum desiderium, sed inconsiderata petitio. Et ideo non voluntas, non propositum culpatur, sed ignorantia: et si impetrare non debet simplicitas, non meretur confundi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 19:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 19:27Matthew 19Matthew 19:29 →