The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 3 › John 3:18

John 3:18

Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that believeth on him is not condemned: but he that believeth not is condemned already, because he hath not believed in the name of the only begotten Son of God.

In Context

17Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

19Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. + 3.19 Hoc est autem judicium. Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quæ excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quæ diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum. Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala. Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium æternæ lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.

Read all of John 3

Cross References

John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.

John 5:24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. + 5.24 Quia qui, etc. Quia æqualis sum Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam æternam, quia hæc est vita æterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum. Audit et credit. Cur ait: Audit verbum meum et credit, non mihi, sed ei qui me misit: quia verbum ejus est in me, imo ego sum verbum ejus. Qui ergo ei credit, credit verbo ejus, id est mihi. Sed transiit. Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et justitiæ, post a corruptione ad æternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, etc.

John 6:47Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam.

Romans 5:1Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: + 5.1 Ex fide. Superius dixit, justificati gratis per gratiam, ne ipsa fides superba sit. Non dicat fidelis: ut merear justificationem, habeo fidem: respondetur enim ei: quid habes quod non accepisti? Pacem habeamus, qui ei reconciliati per ministrum gratiæ Christum.

Romans 8:34quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. + 8.34 Ad dexteram Dei. In honore quo Deus cujus postulatio non potest contemni. Interpellat. Dum quotidie hominem quem assumpsit, et grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert.

Hebrews 12:25Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 3:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 3:17John 3John 3:19 →