The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:47

John 6:47

Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Verily, verily, I say unto you, He that believeth on me hath everlasting life.

In Context

46Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. + 6.46 Non quia Patrem, etc. Id est ego novi Patrem, quia ab illo sum, et ideo credite, quia qui credit in me habet vitam æternam. Potuit dicere, habet me, sed revelat quod ipse sit vita æterna, quia verbum est vita hominum quod et carni suæ quam susceperat, cui intervenit mors ut mortem tolleret, dat vitam in resurrectione, et aliis credentibus in se.

48Ego sum panis vitæ. + 6.48 Ego sum panis vitæ. Patres vestri, etc. Manna de quo superbitis, patribus murmuratoribus quorum estis filii, murmurando non fuit panis vitæ, quia non intellexerunt in eo spiritualem cibum, sic et vos qui me auditis, non spiritualiter intelligitis. Vixit autem Moyses et alii electi de manna, quia spiritualiter manducaverunt. Sic et qui modo verba mea spiritualiter accipiunt. Ego sum panis vitæ. Ecce sacramentum verbis tegit, ut Judæi et etiam aliqui discipuli non credentes verbis illius magis scandalizentur, et humiles apostoli humiliter credentes probentur; unde Petrus: Verba vitæ æternæ habes.

Read all of John 6

Cross References

John 3:16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. + 3.16 Mundum. Cosmos Græce, quod Latine mundus interpretatur, ornatus dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur, non quod secundum corpus ex quatuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata, et ad imaginem Dei est facta, qua ad hoc diligit Deus ut eam æternam faciat. Ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit, etc. Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.

John 3:36Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. + 3.36 Qui credit in Filium habet vitam æternam: qui autem, etc. Ac si diceret, qui credit in Filium habet ipsum Filium, et per hoc habet vitam. Sed ira Dei manet super eum. Ira cum qua natus est, permanet, et ideo non ait, venit, sed manet, quia per Filium missum, qui est vita, non tollitur effectus illius iræ, scilicet mors, corruptio, etc., quæ omnia manent.

John 6:40Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.40 Ut omnis, etc. Supra dicebat: Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit; hic dicitur: Qui videt Filium et credit in eum. Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso.

John 14:19Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. + 14.19 Adhuc modicum et mundus. Sed mundus qui modo videt oculis carnis, post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit, sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei, quam justi videbunt. Quia ego vivo, et vos vivetis. Præsenti utitur quia mox futura est ejus resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.

Colossians 3:3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. + 3.3 Vita vestra abscondita. Hoc est, tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit æstas, id est Christi adventus, ubi discernentur arbores fructuosæ a sterilibus; sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:46John 6John 6:48 →