John 3:24
Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. + 3.24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. Ecce aperte notat facta Christi ante Joannem incarceratum quæ alii præterierunt, incipientes ab his quæ facta sunt post Joannem missum in carcerem, quando, cessante baptismo præcursoris, aperte incœpit baptismus Christi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For John was not yet cast into prison.
In Context
Cross References
Matthew 14:3Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. + 14.3 Herodes enim. Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit. Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Ægyptum. Herodiadem uxorem. Herodias filia Arethæ regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem ejus dedit Herodi inimico illius.
Luke 3:19Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes, + 3.19 Herodes. Antequam Lucas aliquid narrat de actibus Jesu, dicit Joannem ab Herode captum, ut ostendat se solummodo ea facta descripturum, quæ eo anno gesta sunt, quo Joannes vel captus est, vel punitus.