John 3:25
Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. + 3.25 Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis, etc. Dum Joannes prædicat, et schola ejus durat, Christus latenter prædicat et operatur, sed palam baptizat, ut oriatur quæstio de baptismo Joannis, et de baptismo Christi, et illa solvatur testimoniis Joannis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then there arose a question between some of John’s disciples and the Jews about purifying.
In Context
Cross References
Matthew 3:11Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. + 3.11 Ego quidem. Ne videatur sua auctoritate minari, incipit aperire quantæ sit dignitatis: cujus præsentia comminatur, vel cujus beneficii persuadet: Ego quidem baptizo vos in aqua. Tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo, prædicando, præcurro sic baptizando: ut pœnitentes, quos ego hoc signaculo ab impœnitentibus discerno, ad baptismum Christi dirigam. Post me venturus est. Et si moneo dignos fructus pœnitentiæ facere, superbiam abjicere: non tamen possum a peccatis solvere. Fortior me est. Quia ego baptizo in pœnitentiam, ille in remissionem. Ego spiritum habeo, ille dat. Ego regnum cœlorum prædico, ille dat. Cujus non sum, etc. Alii scribunt: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Potuit autem Joannes utrumque dicere, vel contextim vel diverso tempore: ut alius evangelista hoc, alius illud assumere. Omnes tamen verum narraverunt. Intendit autem in hoc ostendere excellentiam Christi et suam humilitatem. Vel secundum allegoriam. Calceamentum est incarnationis mysterium; corrigia, mysterii ligatura. Non ergo valet Joannes corrigiam solvere, quia incarnationis mysterium non sufficit investigare. Vel, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, id est, nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi vel dici, sed amicus sponsi volo. Mos enim erat ut si quis eam quæ sibi competeret accipere in uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus jure propinquitatis accederet. Joannes ergo, qui non sponsus, ait: Non sum dignus, etc. Ac si dicat. Ego redemptoris vestigia non valeo denudare: quia nomen sponsi non mihi usurpo. Vel simpliciter se humiliat, vel Evangelii sacramenta non est dignus circumferre prædicando, quod non sibi deputatum, apostolis est commissum. Non sum dignus explicare naturam Divinitatis ad humanitatem. Vel, non sum dignus Evangelii prædicationem portare, vel nomen sponsi usurpare. Joannes ut purus homo spiritum dare non poterat, quo remittitur culpa. Christus vero dat, quia Deus: et baptizat in verbo, de quo dicitur: Et vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis Joan. 15.; et alibi: Mundans eos lavacro aquæ in verbo vitæ sanctificatæ Ephes. 5.. In Spiritu sancto. Vel spiritu sanctificationis, et igne, id est probatione tribulationis. Vel spiritu in præsenti abluit: post, si quæ macula surrepit, igne purgatorio ad purum exuret: quod de levioribus credendum est peccatis. Unde in Levitico, super altare semper ignis missus de cœlo ardebat, id est, ignis divini amoris, qui omnes in Christo (id est, qui super altare offeruntur), quasi rebaptizat et exurit carnis eorum vitia.
Mark 7:8Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.
Hebrews 6:2baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.
Hebrews 9:13Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: + 9.13 Si enim sanguis. Quod per Christum potuerit esse redemptio, a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis. Hircorum. Hircus Christum significat, per similitudinem carnis peccati. Taurus dicitur Christus, quia duorum Testamentorum cornibus ventilat inimicos. Ad emundationem carnis, id est, ut caro emundata sit propter legis præceptum; sed in Christo est perfectio.
1 Peter 3:21Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. + 3.21 Quod et vos similis formæ. Baptisma facit salvos, baptisma dico similis formæ, id est per omnia assimilatum illi arcæ, quia quidquid ibi carnaliter, hic spiritualiter geritur. Non carnis depositio, etc. Non dico illum baptisma salvare, ubi tantum est depositio sordium carnis, id est ubi caro tantum abluitur exterius (quod hæretici habuerunt), sed ubi est interrogatio puræ conscientiæ, id est, ubi interrogatur et exigitur a baptista bona conscientia baptizandi: quia tale baptisma salvat, aliud occidit; interrogatio facta est tendens in Deum, ut per bonam conscientiam unum efficiatur cum Deo.