1 Peter 3:21
Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. + 3.21 Quod et vos similis formæ. Baptisma facit salvos, baptisma dico similis formæ, id est per omnia assimilatum illi arcæ, quia quidquid ibi carnaliter, hic spiritualiter geritur. Non carnis depositio, etc. Non dico illum baptisma salvare, ubi tantum est depositio sordium carnis, id est ubi caro tantum abluitur exterius (quod hæretici habuerunt), sed ubi est interrogatio puræ conscientiæ, id est, ubi interrogatur et exigitur a baptista bona conscientia baptizandi: quia tale baptisma salvat, aliud occidit; interrogatio facta est tendens in Deum, ut per bonam conscientiam unum efficiatur cum Deo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Zechariah 13:1[In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.
Mark 16:16Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. + 16.16 Qui crediderit, etc. Per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quæ in baptismo eis remittuntur, peccata extraxerunt.
Acts 2:38Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. + 2.38 In nomine. In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur.
Acts 8:37Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. + 8.37 Si credis. RAB. Non ignorabat ejus fidem, sed volebat manifestam confessionem, ut baptizaturis et baptizandis daretur exemplum interrogandi et confitendi.
Acts 22:16Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
Romans 6:3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? + 6.3 An ignoratis. Mortui peccato quod fit in baptismo, non debemus ei iterum vivere, ut iterum mori sit ei necesse: quia in morte Christi, id est, in similitudine mortis Christi ut sicut semel mortuus est carne, et semper vivit, ita nos semel mortui malo per baptismum, semper vivamus bono. Vel in morte dicit: quia mors est causa hujus purificationis.