John 3:28
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. + 3.28 Non sum ego Christus. Non sum unctus a Patre plenitudine spiritus, sed de plenitudine illius accepi, ut illum præcurrerem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ye yourselves bear me witness, that I said, I am not the Christ, but that I am sent before him.
In Context
Cross References
Malachi 3:1Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.
Matthew 3:3Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: [Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.] + 3.3 Vox clamantis. Joannes vox, Christus verbum, qui clamat in Joanne: Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine intelligentia verbi valet. Vox viam verbo præparat, ut recipiatur. Unde: Paravi lucernam Christo meo Psal. 131.. In deserto. Forma pœnitentibus: locus conversationis, non frequentia hominum, sed desertum. Vestitus non mollis ad fluxum, sed asper: victus tenuis et inusitatus. Typice, desertum significat sanctorum vitam a mundi illecebris segregatam. Viam Domini. Via Domini ad cor dirigitur, cum sermo ejus diligenter auditur.
Mark 1:2Sicut scriptum est in Isaia propheta: [Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. + 1.2 Sicut scriptum est. Marcus prophetarum testimonia præmittit quibus hæc vetera et non nova, sed a prophetis præscita et prædicta asserit, in quo et Judæos qui legem et prophetas susceperant ad Evangelium invitat: et gentiles qui Evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat, ne quis juxta hæreticos alterum sine altero suscipiat. Ecce mitto. BEDA. Angelus dicitur Joannes non societate naturæ, ut mentitur Origenes, sed officii dignitate: sicut et sacerdotes, de quibus dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est Mal. 2.. ID. Nota quod hoc testimonium: Ecce ego mitto angelum, etc., Malachiæ est, utrumque tamen dicit Isaiæ esse, quia, etc., usque ad omnes prophetæ uno spiritu locuti sunt quasi uno ore.
Luke 1:76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, + 1.76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare, etc. BEDA. Non mirum si alloquitur infantem octo dierum, etc., usque ad quæ agnoscebat se in filios suscepisse.
John 1:20Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. + 1.20 Confessus est. Confessus est, ut postea dicit, non quod erat Christus. Non negavit quod erat, id est, quod esset præcursor, ut post interrogatus dicit: Ego vox clamantis. Ordo verborum, et confessus est et non negavit quando miserunt.
John 1:25Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? + 1.25 Quid ergo baptizas. Audiebant Pharisæi in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisæum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisæo non dubitabant præcessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui præfiguravit baptismum.