The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 3 › John 3:9

John 3:9

Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Nicodemus answered and said unto him, How can these things be?

In Context

8Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. + 3.8 Spiritus ubi vult. Qua in potestate habet cujus cor illustret. Vocem ejus audis in Scripturis, vel dum loquitur aliquis plenus Spiritu sancto, quæ et si audis, nescis unde venit, id est, quomodo cor illius intravit, vel quomodo redierit, quia natura ejus est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto, quia ipse invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infidelis nesciat unde veniat, et quo vadat, id est, qua gratia venit in adoptionem Filii, et vadit in regnum Dei. Quæ quia incognita sunt carnali, iterum quærit? Quomodo possunt hæc fieri, non habens spiritualem intellectum in littera legis; impossibile putat quod dicitur de nativitate per spiritum, unde redarguitur a Domino: Tu es magister, etc. Et vocem ejus, etc. Vox spiritus est vox Christi, quam audivit Nicodemus, sed quia nondum est natus de spiritu, nescit unde veniat, aut quo vadat, id est, qua occasione velit nasci hominem in spiritu, aut quo vadat, id est, ad quam perfectionem dicat ipsum nascentem ex se. Nam qui ex eo nascitur, unus cum ipso spiritus per gratiam efficitur, sicut etiam ipse spiritus unus est per naturam.

10Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras? + 3.10 Tu es magister, etc. Non insultat ei, ut superior eo habeatur qui omnibus præest, sed quia vult eum nasci ex spiritu, quod nequit nisi humilis, tumidum ex magisterio humiliat. Quasi dicat: Superbus princeps, nil nosti, humiliare ut ille qui seipsum exinanivit, et natus est ex spiritu, scies quod modo nescis.

Read all of John 3

Cross References

Isaiah 42:16Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos. + 42.16 In semitis. ID. In cognitione prophetarum, qui sunt semitæ ad Christum, cum ejus nativitatem, resurrectionem et ascensionem prædicunt.

Luke 1:34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?

John 6:52Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. + 6.52 Et panis, etc. Quomodo sit panis determinat non solum secundum verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro quæ erat peccato obnoxia, et ideo mortua, carni ejus mundæ unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de suo spiritu: qui vero non est de corpore Christi, non vivit de spiritu Christi. Quia autem Judæi non erant hujus unitatis, litigabant, nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audivit, unde magis moveantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 3:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 3:8John 3John 3:10 →