John 3:8
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. + 3.8 Spiritus ubi vult. Qua in potestate habet cujus cor illustret. Vocem ejus audis in Scripturis, vel dum loquitur aliquis plenus Spiritu sancto, quæ et si audis, nescis unde venit, id est, quomodo cor illius intravit, vel quomodo redierit, quia natura ejus est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto, quia ipse invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infidelis nesciat unde veniat, et quo vadat, id est, qua gratia venit in adoptionem Filii, et vadit in regnum Dei. Quæ quia incognita sunt carnali, iterum quærit? Quomodo possunt hæc fieri, non habens spiritualem intellectum in littera legis; impossibile putat quod dicitur de nativitate per spiritum, unde redarguitur a Domino: Tu es magister, etc. Et vocem ejus, etc. Vox spiritus est vox Christi, quam audivit Nicodemus, sed quia nondum est natus de spiritu, nescit unde veniat, aut quo vadat, id est, qua occasione velit nasci hominem in spiritu, aut quo vadat, id est, ad quam perfectionem dicat ipsum nascentem ex se. Nam qui ex eo nascitur, unus cum ipso spiritus per gratiam efficitur, sicut etiam ipse spiritus unus est per naturam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.
9Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
Cross References
Job 37:10Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimæ funduntur aquæ.
Job 37:21At nunc non vident lucem: subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.
Isaiah 55:9Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
Mark 4:26Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, + 4.26 Sic est regnum Dei. HIER. Scriptura divina per terrenas similitudines monstrat cœlestia sacramenta, sicut per totum Evangeliorum corpus constat. Regnum Dei est Ecclesia quæ, etc., usque ad: Quoniam adest messis, id est consummatio sæculi, in qua justi gaudebunt qui in lacrymis seminaverunt.
John 1:13qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.