The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:2

John 4:2

(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), + 4.2 Sed discipuli. In quorum baptismo dabatur spiritus, licet non ita manifeste, ut post Ascensionem datus est ineffabili et inexcogitabili modo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

(Though Jesus himself baptized not, but his disciples,)

In Context

1Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes + 4.1 Ut ergo cognovit. Sciebat Jesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens. Et baptizat. Quod vere dicitur, ipse enim semper mundat in spiritu invisibiliter et dono, sed ejus baptismus fit etiam in corpore, qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vitæ; unde Paulus: Mundas eam lavacro aquæ et verbo vitæ Ephes. 5..

3reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. + 4.3 Reliquit Judæam. Id est Pharisæos incredulos, qui cogitabant eum persequi, propter baptisma ipsius quod crescebat, et quia per doctrinam ejus, legem evacuari intelligebant. Et abiit. Postquam paucos de Judaico populo suscepit, reliquit incredulos legis litteram sequentes, quæ neminem ad perfectum ducit. Et abiit in Galilæam, id est in spiritualem ipsius litteræ intelligentiam. In Galilæam. In Galilæa transformatio Domini creditur facta, per quam significatur transmutatio humanæ naturæ in pristinam gloriam. In Galilæa dedit discipulis in monte doctrinam per quam ad vitam transituri sunt credentes.

Read all of John 4

Cross References

1 Corinthians 1:13Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? + 1.13 Divisus est secundum vos Christus, quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Nunquid Paulus crucifixus est? Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:1John 4John 4:3 →