John 4:3
reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. + 4.3 Reliquit Judæam. Id est Pharisæos incredulos, qui cogitabant eum persequi, propter baptisma ipsius quod crescebat, et quia per doctrinam ejus, legem evacuari intelligebant. Et abiit. Postquam paucos de Judaico populo suscepit, reliquit incredulos legis litteram sequentes, quæ neminem ad perfectum ducit. Et abiit in Galilæam, id est in spiritualem ipsius litteræ intelligentiam. In Galilæam. In Galilæa transformatio Domini creditur facta, per quam significatur transmutatio humanæ naturæ in pristinam gloriam. In Galilæa dedit discipulis in monte doctrinam per quam ad vitam transituri sunt credentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He left Judaea, and departed again into Galilee.
In Context
Cross References
Mark 3:7Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, + 3.7 Secessit. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus. BEDA. De synagoga secedit ad mare, etc. Judæam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet prædicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit. Et multa turba. ID. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.
John 2:11Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. + 2.11 Hoc fecit. HIER. In initio signorum quæ mortalis mortalibus erat daturus, aquam vertit in vinum, sicut jam immortalis discipulis aperuit sensum, ut in lege et prophetis intelligerent Christum, ita carnales mentes prius sapore sapientiæ imbuit, postea resuscitatos majori gloria completurus.
John 3:32Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
John 11:54Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.