The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:29

John 4:29

Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus? + 4.29 Venite et videte. Pedetentim inducit ad veritatem illos rudes; nec statim affirmat Christum, ne irascerentur et indignarentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Come, see a man, which told me all things that ever I did: is not this the Christ?

In Context

28Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: + 4.28 Reliquit ergo. Audito ego sum, jam habens in intellectu mulier Christum caput viri, reliquit hydriam, id est cupiditatem, et cucurrit evangelizare. Hic discant evangelizaturi prius deponere curam, et onus hujus sæculi.

30Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.

Read all of John 4

Cross References

1 Samuel 9:19Et respondit Samuel Sauli, dicens: Ego sum videns: ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi. + 9.19 Omnia quæ. RAB. Tradunt Hebræi fuisse in corde Saul, quia rex esset futurus, cum vidisset per visum se in vertice arboris palmæ collocari, quod est signum regnaturi.

John 1:41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). + 1.41 Invenit hic primum. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam, etc. Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam præfigurabat, etc.

John 4:25Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. + 4.25 Scio quia Messias venit, qui dicitur, etc. Jam per verba docentis amplius provecta, scit a quo perfecte debeat instrui, id est a Messia. Ille nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus. Qualiter spreto templo vel monte in spiritu et veritate adoremus ostendet, et abjectis umbris veritate illustremur. Ego sum qui loquor. Quem venturum exspectas, venisse cognosce: et adducto tecum viro qui te regat, quæ fidei sunt necessaria discere labora. Et quia sciebat jam quis eam posset docere cum eum jam docentem non agnosceret, digna erat cui ipse se manifestaret, unde dicit: Ego sum Messias, qua manifestatione accepta non habet quid ultra quærat, unde sequitur: Reliquit ergo hydriam, etc. Sed Evangelista interserit de discipulis.

John 7:31De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?

Revelation 22:17Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis. + 22.17 Et spiritus, id est Trinitas, quæ pro puritatis excellentia spiritus dicitur: Et spiritus et sponsa dicunt, etc. Hic etiam subdit testimonium Trinitatis et fidelium, quasi: Ideo debetis recipere, quia spiritus et sponsa, etc. Et qui sitit, veniat. Non tamen quilibet, sed ille tantum veniat, qui sitit: id est credere desiderat. Qui vult, accipiat aquam vitæ gratis. Et non est labor, quia sola voluntas sufficit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:28John 4John 4:30 →