The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:25

John 4:25

Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. + 4.25 Scio quia Messias venit, qui dicitur, etc. Jam per verba docentis amplius provecta, scit a quo perfecte debeat instrui, id est a Messia. Ille nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus. Qualiter spreto templo vel monte in spiritu et veritate adoremus ostendet, et abjectis umbris veritate illustremur. Ego sum qui loquor. Quem venturum exspectas, venisse cognosce: et adducto tecum viro qui te regat, quæ fidei sunt necessaria discere labora. Et quia sciebat jam quis eam posset docere cum eum jam docentem non agnosceret, digna erat cui ipse se manifestaret, unde dicit: Ego sum Messias, qua manifestatione accepta non habet quid ultra quærat, unde sequitur: Reliquit ergo hydriam, etc. Sed Evangelista interserit de discipulis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The woman saith unto him, I know that Messias cometh, which is called Christ: when he is come, he will tell us all things.

In Context

24Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. + 4.24 Spiritus est Deus. Cum Deus sit spiritus et non corpus, non quærit corporeum locum, montem vel templum in quo oretur, sed spiritus purus est ejus templum, in quo oretur, non de visibilibus quæ transeunt, sed de æternis quæ veritas sunt.

26Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum.

Read all of John 4

Cross References

Deuteronomy 18:15Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, + 18.15 Prophetam de. Licet historialiter de prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Isræl repleti sunt Spiritu Dei, melius tamen de Domino prophetarum accipitur, de quo turbæ ab ipso satiatæ dixerunt: Hic est vere propheta qui venturus est in mundum Joan. 6.. Et alibi: Propheta magnus surrexit in nobis Luc. 7..

Matthew 1:16Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. + 1.16 Joseph. Apponens Christus qui Judæis gentes apposuit, qui et pater Christi dicitur, quem de sua conjuge natum adoptive suscepit: sed et putative pater dicitur. Joseph Matthæus dicit filium Jacob, et Jacob filium Mathan. Lucas Joseph filium Heli, et Heli filium Mathat, sed Mathan et Mathat de eadem uxore Hesta nomine singulos genuerunt. Mathan qui per Salomonem descendit, eam prius duxit, et relicto uno filio Jacob obiit, et postea Mathat qui per Mathan descendit de David, eamdem duxit et genuit Heli, sic Jacob et Heli fratres sunt uterini. Jacob autem uxorem Heli fratris sui sine liberis defuncti, ad suscitandum semen ejus, accipiens, genuit Joseph natura suum, sed secundum legem Heli filium. Quod dicitur filius nomine ejus vocari cui suscitatur, non est verum cum Booz eum quem genuit ex Ruth, non Elimelech cui suscitatur, sed Obeth vocavit. Virum Mariæ. Quid ad Christum generatio ex David deducta ad Joseph, cum Christus non ex semine Joseph? Sed non est consuetudo Scripturarum, ut ordo mulierum in generationibus texatur; et ideo non per Mariam, sed per Joseph inducitur, cum de una Joseph et Maria tribu fuerint. Unde et eam quasi propinquam cogebatur accipere, ne tribus in aliam se confunderet: unde etiam simul tanquam de una stirpe profitentur in Bethlehem redire cum singulis in suam civitatem. Exemplo Mariæ liquet fidelibus conjugatis servato pari consensu continentiam posse permanere, conjugiumque vocari non permisto corporeo sexu, sed custodito mentis affectu. Unde et Joseph vir Mariæ dicitur, quia conjugium verum est ubi conservatur amoris effectus, et in Maria fructus nuptiarum invenitur.

John 1:49Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. + 1.49 Rabbi, tu es Filius Dei. Quia cognovit Nathanæl Christum absentem vidisse quæ ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Isræl, id est Christum in quo probatur esse Isrælita, ut dicitur, id est videns Deum.

John 4:39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:24John 4John 4:26 →