bible.software › John › John 4 › John 4:39
John 4:39
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And many of the Samaritans of that city believed on him for the saying of the woman, which testified, He told me all that ever I did.
In Context
38Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. + 4.38 Ego misi vos. Vos facio messores ibi ubi alii seminaverunt, id est in Judæa, ubi prima seges collecta est, unde aliqui exeuntes in toto mundo seminaverunt, unde alia messis quasi de granis surgit colligenda in fine sæculi messoribus angelis. Laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Multi enim labores fuerunt patriarchis et prophetis, in quibus omnibus erat prophetia Christi, et multa passi sunt quasi in frigore seminationis.
40Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. + 4.40 Cum venissent. Prius audierunt famam, post conspexerunt præsentem, nec satis est eis, sed apud se manere faciunt, ut ipsius verbis instruerentur, quæ præferunt verbis mulieris. In quibus omnibus econtrario arguitur duritia Judæorum, qui nec miraculis credunt. Et mansit ibi duos. Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt, nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam, et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis, ut lux eorum duobus præceptis charitatis instruatur.
Read all of John 4
Cross References
John 4:5Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. + 4.5 Venit ergo. Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani, vindicantes sibi hæreditatem patriarchæ Isræl. Quæ dicitur Sichar. Sichar, id est conclusio, vel ramus, id est gentilis populus conclusus sub peccato, qui est ramus de oleastro excisus et olivæ insertus.
John 4:42Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. + 4.42 Et mulieri dicebant. Postquam Dominus carnis præsentia Judæis spiritualiter edoctis gratiam suæ cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus.
John 11:45Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
This Verse In Other Editions
Study John 4:39