John 4:40
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. + 4.40 Cum venissent. Prius audierunt famam, post conspexerunt præsentem, nec satis est eis, sed apud se manere faciunt, ut ipsius verbis instruerentur, quæ præferunt verbis mulieris. In quibus omnibus econtrario arguitur duritia Judæorum, qui nec miraculis credunt. Et mansit ibi duos. Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt, nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam, et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis, ut lux eorum duobus præceptis charitatis instruatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
41Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
Cross References
Proverbs 4:13Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
Jeremiah 14:8Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? + 14.8 Exspectatio Isræl. ID. Dicamus et nos in tempore siccitatis et aquæ penuria, Tibi peccavimus, et malum coram te fecimus Psal. 50., tuum præstolamur adventum, qui salvas Isræl, non suo merito, sed tua gratia. Quasi colonus. GREG. Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus, etc., usque ad et viatoris prætereuntis, qui negligit ea quæ occurrunt in viis. Et quasi viator. HIER. Judæi hunc locum sic exponunt: Quare segregas te, etc., usque ad relicto Isræl tendat ad gentes, ut de loco ad locum, de populo ad populum, de templo ad Ecclesiam.
Luke 10:39et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. + 10.39 Sedens secus. Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine.
Luke 24:29Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
2 Corinthians 6:1Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. + 6.1 Ne in vacuum. Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vanum recipit, qui non vult se exercere in operibus bonis, vel qui in legalibus confidit.