The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:49

John 4:49

Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. + 4.49 Descende. Quasi aliter non posset sanare, nisi præsens esset. Unde Dominus indicans se non deesse ubi invitatur, solo jussu sanat, unde: Vade, filius tuus. Ad filium reguli non vadit, ne divitias honorare videatur, ad servum centurionis ire promittit qui naturam hominis non despicit: in quo superbiam destruit quæ in hominibus non pensat naturam, sed quæ extra patent. Credidit ipse. Non alii cives, in quo paucitas fidei Judæorum signatur, quamvis signa viderint, unde infert: Hoc iterum secundum signum fecit Jesus. Sicut supra multitudo gentium solo verbo convertendarum in Samaritanis signabatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The nobleman saith unto him, Sir, come down ere my child die.

In Context

48Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. + 4.48 Nisi signa. In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judæorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quæ solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judæis durabit. Et prodigia. Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia præfigurat aliquod remotum et futurum.

50Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.

Read all of John 4

Cross References

Mark 5:23et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. + 5.23 Quoniam filia mea. BEDA. Lucas: Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et hæc moriebatur Luc. 8.. Filia Archisynagogi est Synagoga sola legali institutione, etc., usque ad subito errorum languore consternata, spirituales vias desperabiliter omisit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:49

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:48John 4John 4:50 →