The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 5 › John 5:35

John 5:35

Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. + 5.35 Ille erat, etc. Qui me exterius oculis hominum visibilem exhibuit, interius corda hominum ad me cognoscendum accendit. Etiam omnes prophetæ et apostoli sunt lucernæ: Christus verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He was a burning and a shining light: and ye were willing for a season to rejoice in his light.

In Context

34Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. + 5.34 Sed hæc. Sed tamen testimonium Joannis induco, ut per Joannem vos homines ad veritatem ipsam ducamini, et credentes salvi sitis.

36Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:

Read all of John 5

Cross References

Exodus 34:35Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

Matthew 3:5Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem; + 3.5 Tunc exibat ad eum, etc. Quia nisi quis a malis exeat, non abluitur. Unde apte sequitur: Baptizabantur ab eo in Jordane: qui descensio interpretatur, quia de superbia veteris hominis ad humilitatem confessionis et emendationis descendebant. Jam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi peccata et promittendi meliora.

Matthew 11:11Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. + 11.11 Major Joanne. In hoc non præfertur patriarchis, et cunctis hominibus, sed æqualis cæteris sanctis ostenditur. Qui autem. Id est, omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc in mundo. Vel ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi prælatus sum. Vel novissimus angelus cœli melior est quovis homine. In regno. Regnum cœlorum duobus modis accipitur: aut supernum, in quo nondum sumus: aut præsens Ecclesia, in qua adhuc vivimus, et jam quodammodo regnamus.

Matthew 21:26Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.

Luke 1:15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: + 1.15 Vinum et siceram, etc. BEDA. Magnæ coram Deo virtutis est prædicare in deserto gaudia cœlestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiæ.

Luke 7:28Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. + 7.28 Dico autem. In hoc non præfertur patriarchis et cunctis hominibus, sed æqualis cæteris sanctis ostenditur. Qui autem. Omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc est mundo. Vel, ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi prælatus sum. Vel novissimus angelus cœli melior est quovis homine.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 5:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 5:34John 5John 5:36 →