The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 7 › Luke 7:28

Luke 7:28

Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. + 7.28 Dico autem. In hoc non præfertur patriarchis et cunctis hominibus, sed æqualis cæteris sanctis ostenditur. Qui autem. Omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc est mundo. Vel, ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi prælatus sum. Vel novissimus angelus cœli melior est quovis homine.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I say unto you, Among those that are born of women there is not a greater prophet than John the Baptist: but he that is least in the kingdom of God is greater than he.

In Context

27hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

29Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. + 7.29 Et omnis populus. Si hoc a Domino dictum esse intelligitur: audiens Joannem, populus intelligitur esse designatus. Si ab evangelista dicitur interpositum: audiens ipsum Dominum, de Joannis magnitudine disputantem, restat intelligi.

Read all of Luke 7

Cross References

Matthew 13:16Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. + 13.16 Beati. Vere beati, quia hoc etiam præsentialiter videre et audire meruerunt, quod nullus priorum quantivis meriti meruit, quamvis multum desideraverit.

Luke 3:16respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: + 3.16 Veniet autem. Ideo baptizo aqua, quia ille venit qui baptizabit spiritu, et oportet, ut illi via præparetur. Cujus non sum dignus. BEDA. Non sum dignus mysterium incarnationis investigare, etc., usque ad evangelica prædicatio, qua calceati sunt apostoli.

Luke 10:23Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis.

Colossians 1:25cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: + 1.25 Factus sum ego. Ministrum Evangelii a Deo per Christum se factum dicit, ut ministerium a Deo cœptum, per idoneum servum impleatur, quod ignotum fuit a sæculis. Data est mihi. Ut impleam quod Deus præordinavit de vobis, vos scilicet per incarnationem salvari. Hoc dicit, ne videatur salus non esse promissa gentibus. Vel, mihi data est in vobis, tantum est enim quod a meis quæritur, quantum si a meipso.

1 Peter 1:10De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: + 1.10 Prophetaverunt. Palam hominibus loquendo et exponendo ea quæ in occulto internæ contemplationis ipsi cognoverant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 7:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 7:27Luke 7Luke 7:29 →