The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 5 › John 5:42

John 5:42

Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. + 5.42 Quia dilectionem. Dilectio Dei non est in vobis, quia me non accipitis, id est non creditis, quia veni ut per me Pater glorificetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I know you, that ye have not the love of God in you.

In Context

41Claritatem ab hominibus non accipio. + 5.41 Claritatem. Nec ideo hoc loquor, ut quæram gloriam meam, sed vobis errantibus condoleo, qui non habetis dilectionem Dei, et ad viam veritatis reducere volo.

43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. + 5.43 Si alius. Antichristus, qui propriam gloriam quærit non Dei, id est in nomine suo veniet, hoc est quod Apostolus ait, ut credant mendacio, qui non crediderunt veritati.

Read all of John 5

Cross References

Luke 16:15Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. + 16.15 Et ait, etc. Dum peccatores quasi infirmos et desperatores contemnitis, et vos perfectos in omnibus cunctæque fragilitatis expertes, eleemosynarum remedio non egere creditis. Sed hæc tumoris altitudo quam juste damnanda sit, videt ille qui illuminat abscondita tenebrarum, et manifestat consilia cordium.

John 2:25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.

John 8:42Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. + 8.42 Dixit ergo. Sicut præostendit de Abraham, ita nunc ostendit Deum non patrem eis esse eorum, quia non cognoscunt Filium quem misit nec eum diligunt. Ego enim. Processio ex Patre æterna est, in qua est Filius unigenitus Patri æqualis; venit homo factus, in quo frater hominibus.

John 8:55et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. + 8.55 Est Pater meus. Aperte dicit Patrem suum esse Deum qui annuntiatus est Judæis: non recentem Deum vobis annuntio, sed illum de cujus cognitione soletis gloriari. Qui glorificat. Vox Patris glorificat Filium in baptismo, in monte, et in aliis hujusmodi. Et non cognovistis. Non cognovistis spiritualiter, dum pro terrenis servistis. Ecce videt aperte eos sibi resistere, sed tamen non desinit se eis prædicare. Et si dixero, etc. Ne in hoc arrogans videatur gloriari, addit, et si dixero. Arrogantia sic caveatur, ut veritas non relinquatur.

John 21:17Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. + 21.17 Dicit ei tertio. Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinæ negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. Contristatus est Petrus. AUG. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pœna est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur pœna. Est ideo vel ad demonstrationem debitæ miseriæ, vel ad emendationem labilis vitæ, vel ad exercitationem necessariæ patientiæ temporaliter tenet hominem pœna, etiam quem jam reum non tenet culpa, et hæc est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. Pasce. Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum præbere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.

Hebrews 4:12Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. + 4.12 Sermo Dei. Qui a regalibus sedibus venit. Vivus. Quem infideles mortuum putant. Pertingens. Tota consideratione perveniens ad separationem animæ, id est sensualitatis, et spiritus, id est rationis. Divisionem animæ. Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quæ actu corporis fiunt, ut luxuria. Per spiritum vero spiritualia, id est quæ sunt mentis, ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia: quis, quid, quo animo agat. Ac spiritus. Pertingit sermo Dei cognitione inseparabili, quia cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa a se, dum plus dedita infimis rebus, inferior est, vel ab his revocata dignior. Sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhiat de divina visione cogitans, vel dum inferius cœlestia considerat, vel inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est, superat quod in illa altius est. Compagum quoque. Compages dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei; scilicet quomodo et inter se cohæreant in aliquo, vel hoc et illa, id est ratio et sensualitas, quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis, pressa et captiva, aliquando consentit inferiori differentiæ sensualitatis. Medullarum. Medulla quæ interior est, dicitur hic quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Discernit enim cogitationes, id est quæ diversa diversi cogitent. Discernit et intentiones earum cogitationum, quo singulæ tendant ad bonum vel malum. Et, ut plus dicam, nulla creatura terrena vel cœlestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta, quia ex omni parte plene visa. Item compages dicit conjunctiones cogitationum: medullas intentiones earum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 5:42

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 5:41John 5John 5:43 →