John 21:17
Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. + 21.17 Dicit ei tertio. Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinæ negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. Contristatus est Petrus. AUG. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pœna est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur pœna. Est ideo vel ad demonstrationem debitæ miseriæ, vel ad emendationem labilis vitæ, vel ad exercitationem necessariæ patientiæ temporaliter tenet hominem pœna, etiam quem jam reum non tenet culpa, et hæc est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. Pasce. Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum præbere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 17:18Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum?
1 Chronicles 29:17Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
Psalms 7:8et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere: 1
Jeremiah 17:10Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum.
Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.
Mark 14:72Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere. + 14.72 Et recordatus est. ID. Petrus nocte negat, ad galli cantum pœnitet. In die quem tertio negaverat, se tertio amare professus est. Quod enim, etc., usque ad egreditur foras (ut alii Evangelistæ narrant), ut ab impiis secretus, negationis culpam liberius abluat fletibus.