John 6:24
Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 1:37Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te.
Luke 8:40Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum.
John 6:23aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.
John 7:11Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?
John 20:15Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. + 20.15 Quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei. Non quod dubitet quem requireret, sed quia illa quem quærit ignoret, non enim quærit Christum, sed quem putat raptum. Domine. Quem putat hortulanum dicit Dominum, ut honorificaret hominem a quo rogabat beneficium. Nec sic dicit eum Dominum, sicut illum quem quærit sublatum. Jesum vero agnoscens vocat magistrum, quia recolit eum a quo discernere humana et divina discebat. Si tu sustulisti eum. Non dicit quem, quia hoc in animo agit vis amoris, ut quem semper cogitat nullum alium ignorare credat.