The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 8 › Luke 8:40

Luke 8:40

Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, that, when Jesus was returned, the people gladly received him: for they were all waiting for him.

In Context

39Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus. + 8.39 Redi in domum, etc. Allegorice. Post remissionem peccatorum redeundum est in bonam conscientiam, et serviendum Evangelio, propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum jam prope vult esse cum Christo, negligat mysterium prædicationis accommodatum fraternæ liberationi, unde Apostolus: Cupio dissolvi, et esse cum Christo Philip. 1., multo melius, manere autem in carne necessarium propter vos.

41Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,

Read all of Luke 8

Cross References

Matthew 9:1Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. + 9.1 In civitatem. Ne putes hanc esse Nazareth, etc., usque ad Capharnaum quasi metropolis.

Mark 6:20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.

Luke 5:1Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. + 5.1 Factum est autem. Nec tempore, nec loco turba a studio sanandi cohibetur; vesper incumbit, et tamen sequitur; stagnum occurrit, et turba urget, et ideo ascendit in navim Petri. Secus stabat. BEDA. Stagnum, præsens sæculum designat. Dominus autem jam non in stagno quasi jam non in carne passibili, sed secus stagnum, quia in ea carne in qua passus est stabilitatem perpetuæ quietis adiit.

Luke 19:37et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, + 19.37 Ad descensum. Descendente Domino de monte Oliveti, id est, humiliante se ad infirmitatem nostræ carnis illo qui erat in forma Dei, cum eo descendunt turbæ, id est, humiliatur qui ejus misericordia indigent, ut ab eo exaltentur. Gaudentes. Frequenter ingressus est civitatem Hierusalem, sed non rex vocatus, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius eorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat. Super. Maxime de resurrectione Lazari, quæ nuper facta erat. Nam et propterea obviam venit ei turba, quia hoc signum factum audierant ab eo. Laudant etiam de signis et doctrina, quæ fecit cum ascendit ad diem scenopegiæ, quod Joannes narrat.

John 5:35Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. + 5.35 Ille erat, etc. Qui me exterius oculis hominum visibilem exhibuit, interius corda hominum ad me cognoscendum accendit. Etiam omnes prophetæ et apostoli sunt lucernæ: Christus verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 8:40

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 8:39Luke 8Luke 8:41 →