John 6:25
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? + 6.25 Et cum invenissent. Ecce præsens est eis quos fugerat, ne eum regem facerent. Cur ergo fugerat, nisi pro prædicto sacramento? Iterum præsens loquitur eis, ut quorum satiavit ventres, eorum satiet et mentes, dicens: Amen, amen dico vobis, docens eos quos doctores instituit, fugere laudem et terrenum imperium, sed tamen insistere prædicationi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 1:38Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? + 1.38 Conversus. Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem præbuit illis dum de majestate descendit, ut posset videri, dum pro umbra legis Evangelii lucem exhibuit. Quid quæritis? Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes, qui rem, non personam, quid, non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent. Ubi habitas? Mystice. Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent. Vel, qui incarnationem vident, pie quærunt ostendi sibi æternam mansionem quomodo sit apud Patrem.