The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:31

John 6:31

Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Our fathers did eat manna in the desert; as it is written, He gave them bread from heaven to eat.

In Context

30Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?

32Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. + 6.32 Dixit ergo. Quod præferebant opus Moysi suo operi, ostendit illud esse minus, quia non fuit panis de cœlo, sed tantum figura illius et suum majus, qui est panis de cœlo qui dat vitam, et hic est cibus quem supra dixit permanere in vitam æternam.

Read all of John 6

Cross References

Exodus 16:35Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan. + 16.35 Filii autem Isræl comederunt manna quadraginta annis, etc. AUG., ibid., quæst. 62. Alia littera: Filii autem Isræl ederunt manna quadraginta annis, etc., usque ad noverat enim Deus quid desiderarent et ex quo genere carnis satiaret eos. Comederunt manna quadraginta annis. Corpus Christi, scilicet Verbum Dei, quod percipimus nunc in ænigmate, tunc autem facie ad faciem I Cor. 13. Donec venirent in terram habitabilem, etc. AUG., quæst. 63 in Exod., tom. 3. Alia littera: Quousque venirent in partem Phœnicis. Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari, etc., usque ad multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium nomina certis causis mutavit antiquitas.

Deuteronomy 8:3Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. + 8.3 Manna. Carnem Christi, qua refecti ad veram promissionis terram veniamus. Quadraginta annis manna comedimus, id est, toto tempore nostro, quod quatuor vicissitudinibus volvitur, Dominici corporis sacramento pascimur. Non in solo pane vivit homo, sed in omni, etc. Spiritalis cibus commendatur, unde animæ in æternum victuræ satiantur. Manna de cœlo datum carnem Christi significat, qui ait: Ego sum panis vitæ, hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6., quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Qui manducat hanc carnem, habet vitam æternam. Non in solo pane, etc. Significat geminam naturæ nostræ substantiam. Homo enim ex anima et corpore constat: corpus, quod ex terra est, terreno alitur cibo; anima vero vivit de verbo Dei; spiritum vero hominis vivificat spiritus Dei, si tamen homo est in corpore Ecclesiæ, id est Christi, et in fide Filii Dei. Ideo addit: Vestimentum ejus vetustate non deficere; quia novi hominis conversatio in novitate vitæ debet permanere, cujus pes non est subtritus, quia gressus operum ejus servatur illæsus: Quia novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit Psal. 1..

Nehemiah 9:15Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.

John 6:49Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

1 Corinthians 10:3et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, + 10.3 Eamdem escam. Id est fide: diversa in tempore, diversa in specie. Spiritalem. Id est, spirituale aliquid significantem. Cum dicit spiritalem, ostendit spiritualiter intelligi in Christo et hoc de omnibus innuit, unum exponit: Petra erat Christus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:30John 6John 6:32 →