John 14:19
Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. + 14.19 Adhuc modicum et mundus. Sed mundus qui modo videt oculis carnis, post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit, sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei, quam justi videbunt. Quia ego vivo, et vos vivetis. Præsenti utitur quia mox futura est ejus resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 6:56Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; + 6.56 Caro enim. Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo, quia caro mea vere est cibus. Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient, alius cibus hoc non præstat, etiam si in eo hoc appetatur.
John 8:21Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. + 8.21 Ego vado. Quasi sponte, et ideo frustra laboratis. Vadit illo unde venerat, et unde non discesserat. Quæretis, ideo persequentes assumptum in cœlis non ut amici habere cupientes. Unde eis pœnam prædicit: In peccato vestro moriemini.
John 12:35Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. + 12.35 Ambulate. Id est, totum intelligite, et moriturum Christum ut redimat victurum in æternum in cœlo quo perducat. Vel dum Christum vobiscum habetis ne tenebræ ignorantiæ et mortis perpetuæ vos comprehendant. Nescit quo vadat. Qui non credit mortem Christi, nescit quo vadit, sed offendit in petram scandali, quod est Christus, Judæis contemnentibus et irridentibus mortuum.
John 14:6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
John 16:22Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
Romans 8:34quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. + 8.34 Ad dexteram Dei. In honore quo Deus cujus postulatio non potest contemni. Interpellat. Dum quotidie hominem quem assumpsit, et grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert.