The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:62

John 6:62

Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What and if ye shall see the Son of man ascend up where he was before?

In Context

61Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? + 6.61 Multi ergo. Multi carnaliter sapientes, quasi particulatim carnem qua indutus erat se eis distributurum promitteret, contra naturam esse putant, ut cibum hominum humanam carnem daret. Durus est, etc. AUG. Sic oportebat dici ut ab hominibus non intelligeretur, sed secretum Dei verbis tegeretur: secretum Dei intentos debet facere, non adversos.

63si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? + 6.63 Si ergo, etc. Suspenditur oratio, Quasi dicat: Tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod hæc gratia morsibus non consumitur, sed spirituali gratia me illis dando, ipsos in corpus meum converto; hinc plane solvit quod ipsos moverat; putabant enim quod corpus distribueret, ille dicit in cœlum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit, aperte subdit:

Read all of John 6

Cross References

Mark 16:19Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. + 16.19 In cœlum. AUG. Nota quod aliquando cœlos pluraliter et aliquando cœlum singulariter, etc., usque ad ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur. Et sedet a dextris. BEDA. Et nunc omnia judicans, in fine omnium Judex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem, quia in certamine habuit eum adjutorem.

John 3:13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. + 3.13 Nisi qui descendit. Hoc pertinet ad secundam nativitatem in spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo nascitur ex spiritu, nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis, dat nobis certitudinem ascendendi, cum filii hominum simus.

John 16:28Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. + 16.28 Iterum relinquo mundum. Reliquit mundum corporali præsentia. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paternæ majestatis induxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit. Redit ad patriam, quia amatoribus suis se æqualem credendum docuit Patri.

John 17:11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. + 17.11 Serva eos. Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturæ cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre.

Ephesians 4:8Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. + 4.8 Captivam duxit captivitatem. Id est eos quos diabolus captivaverat a paradiso, et proprios mundi et inferni fecerat, iterum captivos fecit Christus, dum ad cœlum reducuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:62

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:61John 6John 6:63 →