Mark 16:19
Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. + 16.19 In cœlum. AUG. Nota quod aliquando cœlos pluraliter et aliquando cœlum singulariter, etc., usque ad ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur. Et sedet a dextris. BEDA. Et nunc omnia judicans, in fine omnium Judex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem, quia in certamine habuit eum adjutorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 110:1Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. + 110.1 Alleluia. CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem. Confitebor. AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. In concilio. Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. In concilio justorum. Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In concilio, quod est, quando cum Domino judicant. In congregatione, quando de toto collecti. 1
Luke 9:51Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
John 6:62Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
John 16:28Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. + 16.28 Iterum relinquo mundum. Reliquit mundum corporali præsentia. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paternæ majestatis induxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit. Redit ad patriam, quia amatoribus suis se æqualem credendum docuit Patri.
John 17:13Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
John 21:15Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. + 21.15 Cum ergo prandissent. Jesus scit quod interrogat an plus diligat, Petrus quod de se novit, dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant, nescit, ideo utrum plus illis diligat, tacet. Ecce docet, non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit. Pasce agnos meos. Si me diligis, pasce agnos meos. Non ut tuos gloriam meam in eis quære, non tuam; mea lucra, non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Hæc autem charitas ex divina datur gratia. Quod tacite innuit Joannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi: Simon Joannis, id est obediens Dei gratia, quia quod ardentius cæteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.