John 6:7
Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. + 6.7 Ducentorum. Centenarius duplicatus significat perfectionem bonæ actionis et rationalis scientiæ, quæ erudiendis in fide non sufficiunt, nisi eis altitudo theologiæ addatur, quæ animas per bonam operationem purgatas, et per scientiam rerum creatarum illuminatas, ad consummatam spiritualium refectionum plenitudinem perducit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
8Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri:
Cross References
2 Kings 4:43Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: hæc enim dicit Dominus: Comedent, et supererit.
Mark 6:37Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. + 6.37 Date illis. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudino signi notesceret. Et insinuans, quia quotidie per eos jejuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda cœlestia suscitamur. Notandum, quod hoc panum miraculum Joannes scripturus præmisit, quod proximum esset Pascha. Matthæus et Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo esse factum dicunt: unde colligitur Joannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha crucifixum Dominum.