The Bible Software
bible.softwareMarkMark 6 › Mark 6:37

Mark 6:37

Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. + 6.37 Date illis. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudino signi notesceret. Et insinuans, quia quotidie per eos jejuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda cœlestia suscitamur. Notandum, quod hoc panum miraculum Joannes scripturus præmisit, quod proximum esset Pascha. Matthæus et Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo esse factum dicunt: unde colligitur Joannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha crucifixum Dominum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He answered and said unto them, Give ye them to eat. And they say unto him, Shall we go and buy two hundred pennyworth of bread, and give them to eat?

In Context

36dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.

38Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. + 6.38 Quinque. BEDA. Quinque panes, quinque Mosaicæ legis libri, quibus divinæ æternitatis cognitio, mundi creatio, cursus habentis sæculi, et vera Deo serviendi religio, etc., usque ad ad ultimum vero magno munere dat electis ut edant et bibant super mensam suam in regno suo.

Read all of Mark 6

Cross References

Numbers 11:13Unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus.

2 Kings 4:42Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat. + 4.42 Vir autem. RAB. Vir cœtus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisæus noster ministris, id est prædicatoribus ut hæc fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturæ per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.

Matthew 14:16Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. + 14.16 Date illis. Provocat ad dandum, ut illis se non habere testantibus notior sit magnitudo signi, ubi etiam innuit, quod per eos sunt pascenda jejuna corda.

Mark 8:2Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: + 8.2 Misereor super turbam. Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humanæ fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quatuor millia hominum satiavit, divinæ potentiæ opus est contra Eutichetis errorem. Triduo sustinent. Quare triduo sustinerent Matthæus dicit sic Matth. 15.: Et ascendens in montem sedebat ibi, et accesserunt ad eum, etc. Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum suorum, cum electi quique fide sanctæ Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, animæ peccantis, scilicet, languoribus instanter supplicant. Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per pœnitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit. BEDA. Hoc miraculo designatur, quod viam præsentis sæculi, aliter incolumes transire nequimus, alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice, etc., usque ad ipse ab infimis delectationibus abstractam pane cœli reficit, atque ad appetitum supernæ suavitatis cibi spiritualis dato pignore accendit.

John 6:4Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 6:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 6:36Mark 6Mark 6:38 →