John 7:12
Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?
13Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
Cross References
Matthew 10:25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? + 10.25 Si patrem familias. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.
Matthew 21:46Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
Luke 6:45Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. + 6.45 Profert bonum. Diligit inimicum. Omni petenti tribuit, et hujusmodi. Profert malum, etc. Odit amicum, aufert aliena, non dat sua, et hujusmodi, quæ Deus judicat secundum intentionem cordis. Et vere, quia de bono vel malo corde procedit, bonus vel malus debet judicari fructus, quia ex abundantia cordis quod interius latet loquitur os, id est procedit exterius effectus, tam in verbis quam in factis. Hoc est quantum ad divinum examen cui loquitur os cordis, quia ex qua intentione verba procedunt, non ignorat. Quia etiam verba quæ exterius bona videntur, quia ex mala radice procedunt, non bona esse judicat; unde subdit: Quid autem vocatis me Domine? Quasi dicat: Quid folia rectæ confessionis vos germinare jactatis, qui nullos boni operis fructus ostenditis? Ex abundantia. Per oris locutionem, universa quæ actu vel cogitatu de corde proferuntur, Dominus significat. Nam et verbum pro facto solet poni; unde: Non fuit verbum, quod non ostenderet eis Isa. 39..
Luke 18:19Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. + 18.19 Dixit autem. AMBR. Versuta interrogatio, et ideo arguta responsio. Tentator enim, etc., usque ad cum his verbis definiatur contra naturam esse dives misericors. Mandata nosti. Hæc est puerilis innocentiæ castitas, quæ nobis imitanda proponitur, si regnum Dei ingredi volumus.
Luke 23:50Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus: + 23.50 Nomine Joseph. Joseph per nobilitatem potentiæ sæcularis corpus accipere, per justitiam meritorum dignus est sepelire.
John 7:25Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? + 7.25 Dicebant ergo. Quia etsi occultus ad festum ascendit, palam loquitur, et apparet potestas quæ putabatur timiditas. Mirantur aliqui, quia potentia non tenetur cujus mors tantopere quærebatur, et nondum plene intelligentes ejus esse potentiam, putant esse scientiam principum, quia cognoverunt eum esse Christum, unde sibi ipsis objiciunt non esse hunc Christum, cum nemo sciat unde sit Christus, quia etsi per prophetas dicitur locus nativitatis et hujusmodi, tamen æterna nativitas ejus ex Patre nascitur, unde Propheta: Generationem ejus quis enarrabit Isa. 53. Unde Christus ad utrumque respondet, et de infirmitate, et de majestate.